Iaponia

Iaponia (litteris Iaponicis 日本, Latinis Nihon vel Nippon, publice 日本国 vel Nippon-koku 'Civitas Iaponiae') est civitas sui iuris in occidentali Oceano Pacifico sita, ubi permultas prope Sinas, Coream, Russiam insulas tenet atque administrat, praeter orientale Asiae litus continentalis et a Mari Ochotensi septentrionibus ad Mare Sinense Orientale et Sinas quae inter meridiem et occidentem solem spectant patet. Notae Sinenses Iaponiae nominis 'solis originem' significat et saepe Terra Solis Orientis appellatur. Iaponiae stratovulcanicum archipelagus insularum numero fere 6852 consistit. Quattuor maximae Honsua, Esonia, Ximum Sicocusque sunt, quae nonagenas septenas centesimas areae terrestris Iaponicae constituunt et insulae domesticae saepe appellantur. Civitas in praefecturas 47, in regiones octo divisa est, Esonia praefectura in fine septentrionali et praefectura Okinawaënsis in fine meridiano est. Numerus incolarum 127 millionum est, loco decimo in toto orbe terrarum. Iaponienses 98.5 centesimas e toto numero incolarum Iaponiensi constituunt. Circiter 9.1 milliones hominum Tokii capite habitant. Archaeologicae investigationes Iaponiam tam primigenie quam aevo Palaeolithico Superiore habitatam esse indicant. Prima scripta Iaponiae mentio est in historiae Sinicae textibus e saeculo primo p.C.n. Aliis e regionibus affectiones, praesertim e Sinis, quas interclusionis periodi sequuntur, imprimis ex Europa Occidentali, historiam Iaponiae depinxerunt. E saeculo duodecimo usque ad annum 1868, Iaponia a successivis feudalibus militaribus shōgunibus regebatur qui in nomine imperatoris rexerunt. Ianonia longum interclusionis tempus intravit ineunte saeculo VII, quae anno 1853 finivit, cum classis Civitatum Foederatarum Iaponiae ut se ad Occidentem aperiret institit. Post paene duo intestini conflictus insurrectionisque decennia, Domus Imperialis politicum imperium anno 1868 recuperavit, iuvantibus aliquot gentibus e Choshu et Satcuma seu Satsuma et Imperium Iaponicum conditum est. Exeunte saeculo duodevicensimo et ineunte saeculo vicensimo, victoriae in Primo Bello Sino-Iaponensi, Bello Russo-Iaponico, et Primo bello mundano Iaponiam suum imperium per crescentis militarismi tempus expandere sivit. Secundum Bellum Sino-Iaponense anni 1937 se expandit in partem Secundi belli mundani, quod finem habuit anno 1945 post bombas atomicas deiectas Hirosimae et Nagasaci et Iaponicam deditionem. Ex adoptione recensae constitutionis diei 3 Maii anni 1947, occupante Praefecto Supremo Virium Foederatarum (Anglice Supreme Commander for the Allied Powers; acronymo SCAP), Iaponia unitariam parlamentariam monarchiam constitutionalem cum imperatore et electa potestate legifera Diaeta Nationali (Iaponice 国会) nuncupata retinuit. Iaponia societatum ASEAN Plus, Nationum Unitarum, OECD, G7, G8, et G20 socia est, et putatur una ex maximis apud civitates. Natio tertiam maximam oeconomiam in toto orbe terrarum secundum PDG et quartam maximam oeconomiam in toto orbe terrarum secundum PAP habet. Etiam in toto orbe terrarum quarta maxima exportatoria et importatoria natio est. Iaponia ex valde perito mercatu laboris proficit, et est apud valde eruditissimas nationes in toto orbe terrarum, cum una e maximis centesimarum portionibus suorum civium gradum educationis superioris habentium. Quamquam Iaponia officialiter suum ius decernendi belli renuntiavit, hodiernas res militares cum octavo maximo militari dispensatione oeconomica in toto orbe terrarum servat, quibus Iaponia muneribus defensionis sui ipsius et servandae pacis utitur. Iaponia valde evoluta natio est cum altissimis vivendi gradu et indice progressus humani. Cuius cives altissima exspectatione vitae et tertio minimo mortuorum infantium indice in toto orbe terrarum fruuntur. Iaponia clara est propter suam historicam latamque cinematographiam, suam valentem musicae industriam, suum anime, suos ludos televisificos, suam opulentam coquinam, et suas praecipuas contributiones scientiae hodiernaeque technologiae.


© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search